PRAEDITUS

PRAEDITUS
PRAEDITUS
in Gloss. veter. ὠχυρωμένος, munitus, et ut Vopiscus in Aurelian. c. 35. loquitur roboratus. Inde civitates praeditae Guiberto, ὠχυρωμέναι et munitae. Et quidem praeditum dixerunt Veteres absolute, quodquid bene instructum multumque esset: ut praeditum hominem, divitem et opulentum: et praeditam urbem, bene muratam munitamque. Appuleius de Cratete: Igitur priusquam plane Crates factus inter Proceres Thebanos numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus amplô vestibulô, ipse bene praeditus. Vulgo praediatus, quod liceat interpretari, multa habens praedia, sed bene praeditus vera lectio est, et significar bene instructum ac cui nihil deest. Sic Iovem in omnibus praeditum dixit Martianus Capella: apud quem similiter praediatum pro praedito substituerunt, qui elegantiam eius verbi non percipiebant: de Nuptiis Philolog l. 1. In secunda itidem mansitabant, praeter domum Iovis, quae ibi quoque sublimis est, ut est in omnibus praeditus. Quirinus, Mars, Lar familiaris etc. Dicit Martianus, ut est in
omnibus praeditus et praeter alios Deos opulenter et largiter instructus, in secunda quoque mansione domum sublimem habere. At ex illis verbis, ut edita vulgo sunt, Deum nobis nescio quem praediatum faciebant etc. Salmas. ad Vopisc. in Divo aureliano, c. 35. Sed et praelatum, aliis antepositum, vox notat, in Glossar. Hinc Glossae Graeco-Lat. προεςτὼς, praepositus, praeditus. Προέςτησεν ἀρχῆς ἤτοι ἀξίας, praeditus est. Ita emendant Viri docti, pro praeductus, Glossae antiquae, Praeditus, ornatus, sublimatus. Appuleius de Deo Socratis; At ubi vitâeditâ remeandum est, eundem illum, qui nobis praeditus fuit, raptare et trahere veluti custodiam suam ad iudicium, Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ratione praeditus — index rational Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Tydeus (mite) — Taxobox name = Tydeus regnum = Animalia phylum = Arthropoda subphylum = Chelicerata classis = Arachnida subclassis = Acari superordo = Acariformes ordo = Prostigmata subordo = Eupodina superfamilia = Tydeoidea familia = Tydeidae genus = Tydeus… …   Wikipedia

  • Heirat im Römischen Reich — Ehe und Familie galten im antiken Rom als heilig. Nicht umsonst war Concordia einerseits die Schutzgöttin des gesamten Staatswesens und gleichzeitig Beschützerin der Ehe (matrimonium). Die Ehe galt im antiken Rom als Stütze der Gesellschaft, vor… …   Deutsch Wikipedia

  • Römische Ehe — Ehe und Familie galten im antiken Rom als heilig. Nicht umsonst war Concordia einerseits die Schutzgöttin des gesamten Staatswesens und gleichzeitig Beschützerin der Ehe (matrimonium). Die Ehe galt im antiken Rom als Stütze der Gesellschaft, vor… …   Deutsch Wikipedia

  • Römisches Eherecht — Ehe und Familie galten im antiken Rom als heilig. Nicht umsonst war Concordia einerseits die Schutzgöttin des gesamten Staatswesens und gleichzeitig Beschützerin der Ehe (matrimonium). Die Ehe galt im antiken Rom als Stütze der Gesellschaft, vor… …   Deutsch Wikipedia

  • Jean Porthaesius — Jean Porthaise Jean Porthaise[1], ou encore Jean Porthais, Jean Porthaesius, Jean Porthau (vers 1520, Saint Denis de Gastines (Mayenne) vers 1602), religieux cordelier, controversiste et théologien français. Sommaire 1 Biographie 2 …   Wikipédia en Français

  • Jean Porthaise — Jean Porthaise[1], ou encore Jean Porthais, Jean Porthaesius, Jean Porthau (vers 1520, Saint Denis de Gastines (Mayenne) vers 1602), religieux cordelier, controversiste et théologien français. Sommaire 1 Biographie 2 Témo …   Wikipédia en Français

  • Jean Porthau — Jean Porthaise Jean Porthaise[1], ou encore Jean Porthais, Jean Porthaesius, Jean Porthau (vers 1520, Saint Denis de Gastines (Mayenne) vers 1602), religieux cordelier, controversiste et théologien français. Sommaire 1 Biographie 2 …   Wikipédia en Français

  • Porth-aesius — Jean Porthaise Jean Porthaise[1], ou encore Jean Porthais, Jean Porthaesius, Jean Porthau (vers 1520, Saint Denis de Gastines (Mayenne) vers 1602), religieux cordelier, controversiste et théologien français. Sommaire 1 Biographie 2 …   Wikipédia en Français

  • Tacite — Pour les articles homonymes, voir Tacite (homonymie). Portrait fictif de Tacite Tacite (en latin Publius Cornelius Tacitus) est un historien et sénat …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”